Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 41dicatur, quasi duo simus, ut alter impe-ret, alter pareat: non inscite tamen dici-tur: est enim animus in partes distributusduas: quarum altera rationis est particeps,altera expers. Cum igitur praecipitur, utnobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur,ut ratio coerceat temeritatem. Est inanimis omnium fere natura molle quid-dam, demissum, humile, enervatum quo-dammodo & languidum. Si nihil essetaliud; nihil esset homine deformius. Sedpraesto est domina omnium, & Regina ra-tio, quae connixa per se, & progressa lon-gius, sit perfecta virtus. Hæc ut im-peret illi parti animi, quae obedire debet,id videndum est viro.CAPUT SEPTIMUM.DE SAPJENTIA.Quid est (a) optabilius Sapientia?1.quid praestantius? quid homini me-lius? quid homine dignius? Hanc igiturqui expetunt, Philosophi nominantur, necquidquam aliud est Philosophia, si inter-pretari velis, quam studium Sapientiae.Sapientia autem est, ut a veteribus Philo-sophis definitum est, rerum divinarum, &humanarum, causarumque, quibus hae rescon-C 5(a) De Oss. II. 57