98 CAPUT DECIMUM TERTIUM.Quare hoc commentemur, mihi cre-de, disjungamusque nos a corporibus, idest, consuescamus mori. Hoc &, dum eri-mus in terris, erit illi vitae coelesti simile:&, cum illuc ex his vinculis emissi fere-mur, minus tardabitur cursus animorum.CAPUT DECIMUM QUARTUM.DE BEATITATE.I. Neque (a) assentior iis, qui hæc nu-per disserere coeperunt, cum corpo-ribus simul animos interire, atque omniamorte deleri. Plus apud me antiquorumauthoritas valet, vel nostrorum majorum,qui mortuis tam religiosa jura tribuerunt:quod non fecissent profecto, si nihil ad eospertinere arbitrarentur: vel eorum, quiin hac terra fuerunt, magnamque Graeciam(quae nunc quidem deleta est, tum flore-bat) institutis, & praeceptis suis erudierunt:vel ejus, qui Apollinis oraculo sapientissi-mus est judicatus, qui non tum hoc, tumillud, ut in plerisque, sed idem dicebatsemper, animos hominum esse divinos; iis-que, cum e corpore excessissent; reditum incoelum patere, optimoque & justissimo cui-que expeditissimum.II.(a) De Amic. 13.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten