Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
104
Einzelbild herunterladen
 

104 CAPUT DECIMUM. QUARTUM.VIII. Sed quo (a) sis alacrior ad tutan-dam rempublicam sic habeto: omnibus, quipatriam conservaverint, adjuverint, auxerint,certum esse in coelo ac definitum locum, ubibeati aevo sempiterno fruantur,... Hic etsieram perterritus.... quaesivi tamen, viveret-ne ipse Pater Paulus, & alii quos nos extin-ctos arbitramur. Imo vero, inquit, hi vi-vunt, qui ex corporum vinculis, tamquam ecarcere evolaverunt. Vestra vero vita morsest.... Quaeso, inquam, Pater sanctissime,atque optime, quoniam haec est vita... quidmoror in terris, quin huc ad vos venire pro-pero? Non est ita, inquit, ille. Nisi enimDeus is, cujus hoc templum est, omne quodconspicis, istis te corporis custodiis liberave-rit, huc tibi aditus patere non potest.Quare & tibi, & piis omnibus retinendusest animus in custodia corporis, nec injussuejus, a quo ille est nobis datus, ex homi-num vita migrandum est, ne munus huma-num, designatum a Deo, defugisse videami-ni. Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, utego, qui te genui, justitiam cole, & pieta-tem; quae cum sit magna in parentibus &propinquis, tum in patria maxima est.Quia e vita via est in coelum, & hunc coe-tum eorum, qui jam vixerunt, & corpore laxa-ti illum incolunt locum, quem vides. Eratautem is splendissimo candore inter flam-mas(a) Ex somnio Scipionis.