Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
81
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT UNDECIMUM.26FORTITUDINEI. Probe definitur (a) a Stoicis fortitudo,cum eam virtutem esse dicunt pro-pugnantem pro aequitate. Quocirca nemo,qui fortitudinis gloriam consecutus est, in-sidiis, & malitia laudem est adeptus. Ni-hil enim honestum esse potest, quod justi-tia vacat. Praeclarum igitur Platonis illud:non solum, inquit, scientia, quae est remotaab justitia, calliditas potius, quam sapientiaest appellanda, verum etiam animus paratus adpericulum, si sua cupiditate, non utilitate com-muni impellitur, audaciae potius nomen habeat,quam fortitudinis. Itaque viros fortes, &magnanimos, & simplices, veritatis amicos,minimeque fallaces esse volumus.II. Fortis (b) vero animi, & constan-tis est, non perturbari in rebus asperis;nec tumultuantem de gradu dejici, ut di-citur: sed praesentis animi uti consilio; neca ratione discedere, quanquam hoc animi,illud etiam ingenii magni est: praeciperecogitatione futura; & aliquando ante con-stituere,(a) De Offic. I. 62.(b) De Off. I. 68