Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
48
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT SEPTIMUM.48VIII. In hoc (b) genere, & naturali,& honesto, duo vitia vitanda sunt: unum,ne incognita prae cognitis habeamus, his-que temere assentiamur: quod vitium effu-gere qui volet, (omnes autem velle de-bent) adhibebit ad considerandas res, &tempus, & diligentiam. Alterum est vi-tium, quod quidam nimis magnum stu-dium, multamque operam in res obscurasatque difficiles conferunt, easdemque nonnecessarias. Quibus vitiis declinatis, quodin rebus honestis, & cognitione dignisoperae, curaeque ponetur, id jure lauda-bitur.IX. Praeclare (c) Plato, beatum, cuietiam in senectute contigerit, ut sapientiamverasque opiniones assequi possit.CAPUT OCTAVUM.DE PROBITATEI. Λ liud (a) utile interdum, aliud hone-stum videri solet. Falso: nam ea-dem utilitatis, quae honestatis est regula.Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla frausaberit,(b).De Offic. I. 18. 19.(c) De Fin. V. 58.a) De Offic. III. 74. 75.