DE MORTE.97Quanquam quis est tam stultus, quamvissit adolescens, cui sit exploratum, se advesperum esse victurum? Quin etiam aetasilla multo plures, quam nostra, mortis ca-sus habet. Facilius in morbos incidunt ado-lescentes, gravius aegrotant, tristius curan-tur. Itaque pauci veniunt ad senectutem.VIII. At sperat (a) adolescens, diuse victurum; quod sperare idem senex nonpotest. Insipienter sperat. Quid enim stul-tius, quam incerta pro certis habere, falsapro veris? Senex ne quod speret quidemhabet. At est eo meliore conditione, quamadolescent: cum id, quod ille sperat, hicjam consecutus est. Ille vult diu vivere,hic diu vixit.IX. Tota (b) Philosophorum vita com-mentatio mortis est. Nam quid aliud agi-mus, cum a voluptate, id est a corpore,cum a re familiari, quae est ministra, &famula corporis, cum a republica, cum ànegotio omni ſevocamus animum? Quid,inquam, tum agimus, nisi animum ad se-ipsum advocamus, secum esse cogimus,maximeque a corpore abducimus: secernereautem a corpore animum, nec quidquamaliud est, quam emori discere.Quare(a) Ibidem 68.(b) Tusc. I. 75.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten