Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
96
Einzelbild herunterladen
 

96 CAPUT DECIMUM TERTIUM.Vult se carum, credo, suis esse: sed haud scio,an melius Ennius: Nemo me lacrymis deco-ret, neque funera fletu faxit. Non esse lu-gendam mortem censet, quam immortalitasconsequatur. Jam sensus moriendi, si ali-quis esse potest, ad exiguum is tempus du-rat. Præsertim seni..... Sed hoc me-ditatum ab adolescentia esse debet, mortemut negligamus, sine qua meditatione, tran-quillo esse animo nemo potest. Morien-dum enim certe est: & id incertum, an eoipso die.VI. Sed profecto (a) mors tum aequissimoanimo oppetitur, cum suis se laudibus vi-ta occidens consolari potest. Nemo parumdiu vixit, qui virtutis perfectae perfectofunctus est munere.... Quare si ipsaratio minus perficiet, ut mortem negligerepossimus: at vita acta perficiat, ut satissuperque vixisse videamur.VII. Quarta (b) restat causa, quaemaxime angere, atque sollicitam haberenostram aetatem videtur, appropinquatiomortis, quae certe a senectute non potestlonge abesse. O miserum senem, qui mor-tem contemnendam esse in tam longa aeta-te non viderit!Quanquam(a) Tusc. I. 109.(b) De Senectute 66.