95DE MORTE.Aut quid omnino homini longum? Nonnemodo pueros, modo adolescentes, in cur-su, a tergo insequens, nec opinantes asse-cuta est senectus? Sed quia ultra nihil ha-bemus, hoc longum ducimus. Omnia ista,perinde ut cuique data sunt, pro rata par-te, aut longa aut brevia dicuntur. ApudHypanim fluvium, qui ab Europae parte inPontum influit, Aristoteles ait bestiolasquasdam nasci, quae unum diem vivant.Ex his igitur, hora octava quae mortua est,provecta aetate mortua est: quae vero occi-dente sole, decrepita, eo magis, si etiamsolstitiali die. Confer nostram longissimamaetatem cum aeternitate: in eadem prope-modum brevitate, qua illae bestiolae, repe-ricmur.IV. Vetat dominans (a) ille innobis Deus injustu hinc nos suo demigrare.Cum vero causam justam Deus ipse dede-rit, nae medius fidius vir sapiens laetus exhis tenebris in lucem illam excesserit: nectamen illa vincula carceris ruperit; legesenim vetant.V. Solonis quidem (b) sapientis elo-gium est, quo se negat, velle suam mor-tem dolore amicorum, lamentisque vacare.Vult(a) Ibidem. 74.(b) De Senect. 73.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten