94 CAPUT DECIMUM TERTIUM.mus, sed etiam optare. Tu si me diligis,fruere illo otio, tibique persuade praeterculpam ac peccatum, quo semper caruisti& carebis, homini accidere nihil possequod sit horribile, ac pertimescendum.III. Pellantur (a) istae ineptiæ peneaniles, ante tempus mori miserum esse.Quod tandem tempus? Naturæne? At eaquidem dedit usuram vitae, tanquam pecu-niae, nulla praestituta die. Quid est igitur,quod querare, si repetit, cum vult? Eaenim conditione acceperas. Iidem, si puerparvus occidit, aequo animo ferendum pu-tant: si vero in cunis, ne querendum qui-dem. Atqui ab hoc acerbius exigit natu-ra, quod dederat. Nondum gustaverat,inquiunt, vitae suavitatem: hic autem jamsperabat magna, quibus frui coeperat. Atid quidem ipsum in caeteris rebus meliusputatur, aliquam partem, quam nullam,attingere; cur in vita secus? Quanquamnon male ait Callimachus, multo saepius la-crymasse Priamum, quam Troilum. Eorumautem, qui exacta aetate moriuntur, fortu-na laudatur. Cur? Nam, reor, nullis, sivita longior daretur, posset esse jucundior.Nihil est enim profecto homini prudentiadulcius: quam, ut caetera auferat, affertcerte senectus. Quae vero aetas longa est?Aut(a) Tusc. I. 93.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten