Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
84
Einzelbild herunterladen
 

24 CAPUT UNDECIMUM.te: nec qui invictum se a labore praestite-xit, vinci a voluptate. Quam ob rem &haec vitanda sunt: & pecuniae fugienda cu-piditas. Nihil enim est tam angusti animi,tamque parvi, quam amare divitias. Nihilhonestius, magnificentiusque, quam pecu-niam contemnere, si non habeas: si ha-beas, ad beneficientiam, liberalitatemqueconferre. Cavenda est etiam gloriae cupi-ditas, ut supra dixi. Eripit enim liberta-tem; pro qua magnanimis viris omnis de-bet esse contentio. ..... Vacandum au-tem est omni animi perturbatione, tum cu-piditate & metu, tum etiam aegritudine,& voluptate animi, & iracundia, ut tran-quillitas animi adsit, & securitas; quae af-ferat tum constantiam, tum etiam digni-tatem.VI. Sunt igitur (a) domesticae forti-tudines non inferiores militaribus, in qui-bus plus etiam, quam in his operae studii-que ponendum est. Omnino enim illudhonestum, quod ex animo excelso magnifi-coque quaerimus, animi efficitur, non cor-poris viribus. Exercendum tamen corpus,& ita afficiendum est, ut obedire consilio,rationique possit in exequendis negotiis, &in labore tolerando.VII.(a)Ibidem 78.