DE FORTITUDINE.83quid mœres? Aut succumbis, cedisque for-tunæ? Quæ ut pervellere te forsitan po-tuerit, & pungere, non potuerit certe vi-res frangere. Magna vis est virtutibus.Eas excita, si forte dormiunt. Jam tibiaderit princeps fortitudo; quae te animo tan-to esse coget, ut omnia, quae possint ho-mini evenire, contemnas & pro nihilo pu-tes. Aderit temperantia, quae est eadem mo-deratio, a me quidem paulo ante appella-ta frugalitas; quae te turpiter & nequiterfacere nihil patiatur. Quid est autem ne-quius, aut turpius effeminato viro? NeJustitia quidem sinet ista facere; cui mini-mum esse videtur in hac causa loci: quaetamen ita dicet, dupliciter te esse inju-stum; cum & alienum appetas, qui, mor-talis natus, conditionem postules immorta-lium; & graviter feras, te, quod utendumacceperis, reddidisse. Prudentiae vero quidrespondebis, dicenti virtute se esse conten-tam, quo modo ad bene vivendum, sic &ad beate? Quae si extrinsecus religata pen-deat, & non oriatur ex se: & rursus ad serevertatur, & omnia sua complexa nihilquaerat aliunde, non intelligo, cur aut ver-bis, tam vehementer ornanda, aut re tan-topere expetenda videatur.V. Non est (a) consentaneum, quimetu non frangatur, cum frangi cupidita-te:F 2(a) De Oss. I. 68.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten