85DE FORTITUDINE.VII. An vero (a) vir fortis nisi sto.machari coeperit, non potest fortis esse?Gladiatorum id quidem. . . . . . An for-titudo, nisi insanire coeperit, impetus suosnon habet? Quid? Herculem. . . . iratum-ne censes conflixisse cum Erymanthio apro,ant leone Nemeco? An etiam Theseus Ma-rathonii tauri cornua comprehendit ira-tus? Vide. ne fortitudo minime sit rabiosa,sitque iracundia tota levitatis. Neque enimest illa fortitudo, quae rationis expers est.Contemnendae sunt humanae res, negligen-da mors est, patibiles & dolores, & labo-res putandi. Haec cum constituta sint judi-cio, atque sententia, tum est robusta illa& stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehe-menter, acriter, animose fiunt, iracundefieri suspicamur.... An est quidquamsimilius insaniae; quam ira quam beneEnnius dixit initium insaniae. Color, voxoculi, spiritus, impotentia dictorum, atquefactorum quam partem habent sanitatis?Non igitur desiderat fortitudo advocatamiracundiam: satis est instructa, armata, pa-rata per sese. Nam isto modo quidem li-cet dicere utilem vinolentiam ad fortitudi-nem, utilem etiam dementiam; quod &insani? & ebrii multa faciunt saepe vehe-mentius.VIII.F 4(a) Tusc. IV. 48.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten