Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
73
Einzelbild herunterladen
 

73DE AMICITIA., congressus ut hominum fugiat, atqueoderit, qualem fuisse Athenis Timonem,nescio, quem accepimus: tamen is patinon possit, ut non acquirat aliquem, apudquem evomat virus acerbitatis suae.Atque hoc maxime judicaretur, siquid tale posset contingere, ut aliquis nosDeus ex hac hominum frequentia tolleret,& in solitudine uspiam collocaret, atqueibi suppeditans omnium rerum, quas na-tura desiderat, abundantiam, & copiam;hominis omnino adspiciendi potestatem eri-peret. Quis tam esset ferreus, qui eamvitam ferre posset, cuique non auferretfructum voluptatum omnium solitudo?X. Cujus (a) aures veritati clausaesunt, ut ab amico verum audire nequeat,hujus salus desperanda est. Scitum est enimillud Catonis: multo melius de quibusdamacerbos inimicos mercri, quam eos amicos, quidulces videguntur: illos verum saepe dicere, hosnunquam. Atque illud absurdum est, quodii, qui monentur, eam molestiam, quamdebent capere, non capiunt: eam capiund,qua debent vacare. Peccasse enim se nonanguntur, objurgari moleste ferunt: quodcontra oportebat, delicto dolere, correctio-ne gaudere.UtE 5(a) De Amicitia. 90.