Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
72
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT NONUM.in iis perniciosus est error, qui existimant,libidinum, peccatorumque omnium paterein amicitia licentiam. Virtutum amicitiaadjutrix a natura data est, non vitiorumcomes.IX. Una est (a) amicitia in rebus hu-manis: de cujus utilitate omnes uno oreconsentiunt. Quanquam a multis ipsa vir-tus contemnitur, & venditatio quaedam,atque ostentatio esse dicitur: multi divitiasdespiciunt, quos parvo contentos tenuisvictus, cultusque delectat; honores vero,quorum cupiditate quidam inflammantur,quam multi ita contemnunt, ut nihil ina-nius, nihil levius esse existiment: itemquecaetera, quae quibusdam admirabilia viden-tur, permulti sunt, qui pro nihilo putent.De amicitia omnes ad unum idem sentiunt:& ii, qui ad rempublicam se contulerunt:& ii, qui rerum cognitione doctrinaquedelectantur: & ii, qui suum negotium ge-runt otiosi: postremo ii, qui se totos tra-diderunt voluptatibus, sine amicitia vitamesse nullam sentiunt, si modo velint aliquaex parte liberaliter vivere. Serpit enimnescio, quomodo per omnium vitam ami-citia, nec ullam aetatis degendae rationempatitur esse expertem sui. Quin etiam siquis ea asperitate est, & immanitate natu-ra,(a) De Amicitia 86.