DE AMICITIA.inculta & deserta ab amicis non possit es-se jucunda.V. Constituendi (a) sunt, qui sint inamicitia fines, & quasi termini diligendi:de quibus tres video sententias ferri; qua-rum nullam probo. Unam, ut eodem mo-do erga amicum affecti simus, quo erganosmetipsos. Alteram, ut nostra in amicosbenevolentia illorum erga nos benevolentiaepariter aequaliterque respondeat. Tertiam,ut quanti quisque se ipse facit, tanti fiatab amicis. Harum trium sententiarum nul-li prorsus assentior. Nec enim illa primavera est put, quemadmodum in se quisque,sic in amicum sit animatus. Quam multaenim, quae nostra causa nunquam facere-mus, facimus causa amicorum? Precari abindigno, supplicare: tum acerbius in ali-quem invehi, insectarique vehementius:quae in nostris rebus non satis honeste, inamicorum fiunt honestissime. Multae quo-que res sunt, in quibus de suis commodisviri boni multa detrahunt, detrahique pa-tiuntur, ut iis amici potius, quam ipsifruantur.Altera sententia est, quae definit ami-citiam paribus officiis & voluntatibus. Hocquidem est nimis exigue, & exiliter ad cal-culos vocare amicitiam, ut par sit ratioacceptorum & datorum.Divi-E 2(a) De amicitia 56. &c.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten