Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
65
Einzelbild herunterladen
 

DE AMICITIA.eo fieri, ut mulierculae magis amicitiarumpraesidia quaerant, quam viri: & inopes,quam opulenti; & calamitosi, quam ii,qui putantur beati.O praeclaram sapientiam! solem enime mundo tollere videntur, qui amicitiamvita tollunt: qua a Deo immortali ni-hil melius habemus, nihil jucundius.IV. Non ergo (a) erunt homines de-liciis diffluentes audiendi, si quando deamicitia, quam nec usu, nec ratione ha-bent cognitam, disputabunt. Nam quisest, pro Deûm fidem, atque hominum!qui velit, ut neque diligat quenquam, necipse ab ullo diligatur, circumfluere omni-bus copiis, atque in omnium rerum abun-dantia vivere? Haec enim est tyrannorumvita; in qua nimirum nulla fides, nullacaritas, nulla stabilis benevolentiae potestesse fiducia; omnia semper suspecta, atquesollicita: nullus locus amicitiae. Quis enimeum diligat, quem metuit, aut eum, aquo se metui putat? Coluntur tamen simu-latione ad tempus. Quod si forte (ut fitplerumque) ceciderint; tum intelligitur,quam fuerint inopes amicorum.Quod(a) De Amicitia. 52.