Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
62
Einzelbild herunterladen
 

62CAPUT NONUM.Cum duobus ducibus, de imperio in Ita-lia decertatum est, Pyrrho, & Annibale.Ab altero propter probitatem ejus, non ni-mis alienos animos habemus, alterum prop-ter crudelitatem semper haec civitas oderit.Quod si tanta vis probitatis est, ut eamvel in eis, quos nunquam vidimus, vel,quod majus est, in hoste etiam diligamus:quid mirum, si animi hominum moveantur,cum eorum, quibuscum usu conjuncti essepossunt, virtutem, & bonitatem perspicerevideantur?Quanquam confirmatur amor & bene-ficio accepto, & studio perspecto, & con-suetudine adjuncta: quibus rebus ad illumprimum motum animi, & amoris adhibitis,admirabilis quaedam exardescit benevolentiaemagnitudo, quam siqui putant ab imbecil-litate proficisci, ut sit, per quem quisqueassequatur, quod desideret; humilem sanerelinquunt, & minime generosum, ut itadicam, ortum amicitiae, quam ex inopia,atque indigentia natam volunt. Quod si itaesset; ut quisque valetudinis minimum in se essearbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissi-mus: quod longe secus est. Ut enim quis-que sibi plurimum confidit, & ut quisquemaxime virtute, & sapientia sic munitusest, ut nullo egeat, suaque omnia in seipso posita judicet: ita in amicitiis expe-tendis, colendisque maxime excellit. Quidenim