Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
54
Einzelbild herunterladen
 

54 CAPUT OCTAVUM.rum ante oculos multitudo. Pro se quis-que, quod ceperat, afferebat: ante pedesPythii pisces abjiciebantur. Tum Canius:quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi? Tan-tumne piscium? Tantumne cymbarum? Etille: quid a irum? inquit. Hoc loco est,Syracusis, quidquid est piscium, haec aqua-tio: hac villa isti carere non possunt. In-census Canius cupiditate, contendit a Py-thio, ut venderet. Gravate ille primo.Quid multa? impetrat: emit homo cupidus,& locuples tanti, quanti Pythius voluit,& emit instructos: nomina facit, negotiumconficit. Invitat Canius postridie familia-res suos. Venit ipse mature. Scalmumnullum videt. Quaerit ex proximo vicino,num feriae quaedam piscatorum essent,quod eos nullos videret. Nullae, quodsciam) inquit ille: sed hic piscarinulli solent; itaque heri mirabar, quid ac-cidisset. Stomachari Canius. Sed quid fa-ceret? Nondum enim Aquilius, collega& familiaris meus, protulerat de dolo ma-lo formula: in quibus ipsis cum ex eoquaereretur, quid esset dolus malus, respon-debat: cum esset aliud simulatum, aliud actum.Hoc quidem sane luculenter, ut ab homi-ne perito desiniendi. Ergo & Pythius, &omnes aliud agentes, aliud simulantes,perfidi, improbi, malitiosi sunt.v.