55DE PROBITATE.V. Explica (a) atque excute intelli-gentiam tuam, ut videas, quae sit in ea spe-cies, forma, & notio viri boni. Cadit er-go in virum bonum mentiri emolumentisui causa, criminari, praeripere, fallere?Nihil profecto minus. Est ergo ulla restanti, aut commodum ullum tam expeten-dum, ut viri boni & splendorem, & no-men amittas? Quid est, quod afferre tan-tum utilitas ista, quae dicitur, possit, quan-tum auferre, si boni viri nomen eripuerit,fidem, justitiamque detraxerit? Quid eniminterest, utrum ex homine se quis conferatin belluam, an in hominis figura immani-tatem gerat belluae?VI. Facile (b) de damno est. Quid?si vita ejus in periculum veniet, ut eumaliquando necesse sit, aut occupare, autmori, quid faciet? Potest hoc evenire, utnaufragio facto inveniat aliquem imbecil-lum, tabulae inhaerentem: aut victo exer-citu, fugiens reperiat aliquem vulnera-tum, equo insidentem: utrumne aut illumtabula, aut hunc equo deturbabit, ut ipsepossit evadere? Si) volet justus esse, nonfaciet.VII.D 4(a) De Offic. III. 81. 82.(b) Fragm. L. III. de Republ.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten