Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
53
Einzelbild herunterladen
 

DE PRODITATE.Hoc autem celandi genus quale sit, & cu-jus hominis, quis non videt? Certe nonaperti, non simplicis, non ingenui, nonjusti, non viri boni; versuti potius, ob-scuri, astuti, fallacis, malit ost, callidi,veteratoris, vafri.IV. Quod (a) si vituperandi sunt,qui reticuerunt: quid de iis existimandumest: qui orationis vanitatem adhibuerunt?C. Canius, eques Romanus, nec infa-cetus, & satis literatus, cum se Syracusasotiandi (ut ipse dicere solebat) non nego-tiandi causa contulisset, dictitabat, se hor-tulos aliquos velle emere, quo invitareamicos, & ubi se oblectare sine interpella-toribus posset. Quod cum percrebuisset,Pythius ei quidam, qui argentariam faceretSyracusis, dixit: venales quidem se hortos nonhabere, sed licere uti Canio, si vellet, utsuis: & simul ad coenam hominem in hor-tos invitavit in posterum diem. Cum illepromisisset, tum Pythius, qui esset, ut ar-gentarius, apud omnes ordines gratiosus,piscatores ad se convocavit. & ab his pe-tivit, ut ante suos hortulos postridie pisca-rentur: dixitque, quid eos facere vellet.Ad coenam tempore venit Canius: opiparea Pythio apparatum convivium: cymba-rumD 3(a) De Offic. III. 58 &c.