Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
52
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT OCTAVUM.52Ille vero, inquit Antipater, improbefacit. Quid enim est aliud erranti viamnon monstrare, (quod Athenis execrationi-bus publicis sancitum est) si hoc non estemptorem pati ruere, & per errorem inmaximam fraudem incurrere? Plus etiamest, quam viam non monstrare: nam estscientem in errorem alterum inducere. Dio-genes contra: Num te emere coëgit, quine hortatus quidem est? Ille, quod non pla-cebat, proscripsit: tu, quod placebat, emi-sti. Quod si qui proscribunt, Villam bonam,beneque aedificatam, non existimantur sefellis-se, etiam si illa nec bona est, nec aedificataratione; multo minus, qui domum non lauda-runt. Ubi enim judicium emptoris est, ibifraus venditoris quae potest esse? Sin autemdictum non omne praestandum est: quod di-ctum non est, id præſtandum putas? Quid veroest stultius, quam venditorem, ejus rei,quam vendat, vitia narrare? Quid autemtam absurdum, quam si domini jussu itaPraeco praedicet: Domum pestilentem vendo.Quæ dijudicanda sunt: non enim, utquæreremus, exposuimus, sed ut explica-remus. Non igitur videtur nec frumenta-rius ille Rhodios, nec hic aedium venditorcelare emptores debuisse. Neque enim idest celare, quidquid reticeas: sed cum,quod tu scias, id ignorare emolumenti tuicausa velis eos, quorum intersit id scire.Hoc