CAPUT OCTAVUM.50possit cum honestate conjungi. Ejus gene-ris hae sunt quaestiones: si (exempli gratia)vir bonus Alexandria Rhodum magnumfrumenti numerum advexerit in Rhodio-rum inopia, & fame, summaque annonae ca-ritate: si idem sciat, complures mercatoresAlexandria solvisse, navesque in cursu, fru-mento onustas, petentes Rhodum, viderit:dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suumquam plurimo venditurus?Sapientem, & bonum virum fingimus,de ejus deliberatione & consultatione quae-rimus: qui celaturus Rhodios non sit, si idturpe judicet: sed dubitet, an turpe non sit.In hujusmodi causis aliud Diogeni Ba-bylonio videri solet, magno & gravi Stoi-co: aliud Antipatro, discipulo ejus, homi-ni acutissimo. Antipatro, omnia patefa-cienda, ut ne quid omnino, quod venditornorit, emptor ignoret: Diogeni, vendito-rem, quatenus jure civili constitutum sit,dicere vitia oportere: caetera sine insidiisagere: & quoniam vendat, velle quam optime vendere. Advexi, exposui, vendomeum non pluris, quam caeteri: fortasseetiam minoris, cum major est copia. Cuifit injuria?Exoritur Antipatri ratio ex altera par-te: Quid agis? Tute cum hominibus consule-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten