DE PROBITATE.aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans,est illud quidem honestum verum hoc expedit, resa natura copulatas audebit errore divellere:qui fons est fraudium, maleficiorum, sce-lerum omnium. Itaque si vir bonus ha-beat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit,possit in locupletium testamenta nomen ejusirrepere; hac vi non utatur: ne si ex-ploratum quidem habeat, id omnino nemi-nem unquam suspicaturum. Homo justus,isque, quem sentimus virum bonum, nihilcuiquam, quod in se transferat, detrahet.Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bo-nus, nescire fateatur. At vero si quis vo-luerit animi sui complicatam notionemevolvere, jam se ipse doceat, eum virumbonum esse, qui prosit, quibus possit: no-ceat nemini, nisi lacessitus injuria. Quidergo? Hic non noceat, qui quodam quasiveneno perficiat, ut veros heredes moveat,in eorum locum ipse succedat? Non igiturfaciat (dixerit quis) quod utile sit, quodexpediat? Immo intelligat, nihil nec expe-dire, nec utile esse, quod sit injustum.Hoc qui non didicerit, bonus vir esse nonpoterit.II. Incidunt (a) saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut ani-madvertendum sit, repugnetque plane, anpossit(a) De Offic. III. 50.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten