DE SAPIENTIA.simos homines, & continentissimos: ex hocfortissimum virum, & illis temporibus do-ctissimum, M. Catonem illum senem: quiprofecto, si nihil ad percipiendam, colen-damque virtutem litteris adjuvarentur, nun-quam se ad carum studium contulissent.Quod si non hic tantus fructus osten-deretur, & si ex his studiis delectatio solapeteretur: tamen, ut opinor, hanc animiremissionem, humanissimam ac liberalissi-mam judicaretis. Nam caeterae neque tem-porum sunt, neque ætatum omnium, ne-que locorum. Haec studia adolescentiamalunt, senectutem oblectant, secundas resornant, adversis perfugium, ac solatiumpræbent, delectant domi, non impediunt fo-ris, pernoctant nobiscum, peregrinantur,rusticantur.VII. Quæ sunt (a) igitur epularum,aut ludorum, aut scortorum voluptates cumhis voluptatibus comparandae? Atque haecquidem studia sunt doctrinae. Quae quidem pru-dentibus, & bene institutis pariter cumaetate crescunt: ut honestum illud Solonissit, quod ait versiculo quodam, senescerese multa in dies addiscentem: qua volupta-te animi nulla certe potest esse major.VIII.(a) De Senect. 50.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten