Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT SEXTUM.36aut, ne opprimare, mente vix constes, ea-que omnia aut nimis tristia, aut nimis lae-ta errore fieri? Qui si error stultis exte-nuetur die, aut, cum res eadem maneat,aliter ferat inveterata, aliter recentia: sa-pientes ne attingat quidem omnino.III. Qui modum (a) igitur vitio quae-rit, similiter facit, ut si posse putet eum,qui se e Leucade praecipitaverit, sustinerese, cum velit. Ut enim id non potest:sic animus perturbatus & incitatus nec co-hibere se potest, nec quo loco vult, in-sistere omnino.Quaeque crescentia perniciosa sunt, ca-dem sunt vitiosa, nascentia. Aegritudo au-tem, ceteraeque perturbationes, amplifica-tae certe pestiferae sunt. Igitur etiam sus-ceptae continuo in magna pestis parte ver-santur. Etenim ipsae se impellunt, ubi se-mel a ratione discessum est: ipsaque sibiimbecillitas indulget, in altumque prove-hitur imprudens, nec reperit locum con-sistendi.Quamobrem nihil interest, utrum mo-deratas perturbationes approbent, an mo-deratam injustitiam, moderatam ignaviam,moderatam intemperantiam. Qui enim vi-tiis modum apponit, is partem suscipit vi-tiorum(a) Tuscul. IV. 41.