DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 37tiorum. Quod cum ipsum per se odiosumest, tum eo molestius, quia sunt in lu-brico, incitataque semel in proclive labuntur,sustinerique nullo modo possunt.IV. Inter (a) omnes enim conveni-re oportet, animorum commotiones, arecta ratione aversas, esse vitiosas, ut etiamsi nec mala sint illa, quae metum, aegritu-dinemve, nec bona, quae cupiditatem, lae-titiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsacommotio. Constantem enim volumusquendam, sedatum, gravem, humana om-nia prementem illum esse, quem magnani-mum, & fortem virum dicimus; talis au-tem nec moerens, nec timens, nec cupiens,nec gestiens esse quisquam potest. Eorumenim haec sunt, qui eventus humanos su-periores, quam suos animos esse ducunt.V. Maxime (b) admonendus est, quan-tus sit furor amoris: omnibus enim exanimi perturbationibus est profecto nullavehementior: ut, si jam ipsa illa accusarenolis, stupra dico, & corruptelas, & adul-teria, incesta denique, quorum omniumaccusabilis est turpitudo: sed, ut haec omit-tas, perturbatio ipsa mentis in amore foe-da per se est. Nam ut illa praeteream,queC 3(a) Tuscul. IV. 61.(b) Tuscul. IV. 75.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten