Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
32
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT QUINTUM.32ciorum metu? quorum tamen nemo tamaudax unquam fuit, quin aut abnuereta se commissum esse facinus, aut justi suidoloris causam aliquam fingeret, defensio-nemque facinoris a naturae jure aliquo quae-reret. Quae si appellare audent impii,quo tandem studio colentur a bonis? Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa tur-pitudo deterret ab injuriosa, facinorosaquevita: nemo est injustus; at incaute potiushabendi sunt improbi.Tum autem, qui non ipso honestomovemur, ut boni viri simus, sed utilitatealiqua, atque fructu, callidi sumus, non bo-ni. Nam quid faciet is homo in tenebris,qui nihil timet, nisi testem, & judicem?Quid in deserto loco nactus, quem multoauro spoliare possit, imbecillum atque so-lum? Noster quidem hic natura justus vir,ac bonus, etiam colloquetur, juvabit, inviam deducet: is vero, qui nihil alteriuscausa facit, & metitur suis commodis om-nia, videtis, credo, quid sit acturus. Quodsi negabit, se illi vitam erepturum, & au-rum ablaturum, nunquam ob eam causamnegabit, quod id natura turpe judicet; sedquod metuat, ne emanet, id est, ne malum habeat. O rem dignam, in qua nonmodo docti, verum etiam agrestes erubes-cant!VIII.