DE VOLUPTATUM FUGA. SSVIII. Satis (a) enim nobis (si modoin Philosophia aliquid profecimus) persua-sum esse debet, si Deum hominesque cela-re possimus, nihil tamen avare, nihil inju-ste, nihil libidinose, nihil incontinenteresse faciendum. Hinc ille Gyges inducitura Platone: qui, cum terra discessisset magnisquibusdam imbribus, in hiatum descendit;aeneumque equum, ut ferunt fabulae, ani-madvertit, cujus in lateribus fores essent:quibus apertis hominis mortui vidit cor-pus magnitudine inusitata, annulumque au-reum in digito: quem ut detraxit, ipseinduit: (erat autem regius pastor) tum inconcilium pastorum se recepit. Ibi cumpalam ejus annuli ad palmam converterat,a nullo videbatur, ipse autem omnia vide-bat: idem rursus videbatur, cum in lucemannulum inverterat. Itaque hac opportun-nitate annuli usus, reginae stuprum intulit:eaque adjutrice regem dominum interemit;sustulit, quos obstare arbitrabatur: nec inhis eum quisquam facinoribus potuit vide-re. Sic repente annuli beneficio Rex ex-ortus est Lydiæ. Hunc igitur ipsum annu-lum si habent sapiens, nihil plus sibi lice-re putet peccare, quam si non haberet.Honesta enim bonis viris, non occultaquæruntur.(a) de off. III. 37CAPUT
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten