Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
 

DE CONSCIENTIA.31mortalis continebit; unusque erit commu-nis quasi magister, & imperator omniumDeus. Ille legis hujus inventor, discep-tator, lator, cui qui non parebit, ipse sefugiet, ac naturam hominis aspernabitur:atque hoc ipso luet maximas poenas, etiam,si caetera supplicia, quae putantur, effugerit.V. Itaque (a) pœnas luunt, non tamjudiciis, (quae quondam nusquam erant,hodie multifariam nulla sunt; ubi sunt ta-men, persaepe falsa sunt) quam conscientiasut eos agitent, insectenturque furiae, nonardentibus taedis, sicut in fabulis, sed an-gore conscientiae, fraudisque cruciatu.VI. Nolite (b) enim putare, quemadmo-dum in fabulis saepe numero videtis, eos, quialiquid impie, scelerateque commiserint, agi-tari, & perterreri furiarum taedis ardenti-bus: sua quemque fraus, & suus terrormaxime vexat: suum quemque scelus agi-tat, amentiaque afficit: suae malae cogita-tiones, conscientiaeque animi terrent. Haesunt impiis assiduae, domesticaeque furiae.VII. Quod (c) si homines ab injuriaPoena, non natura arcere deberet, quaenamsollicitudo vexaret impios, sublato suppli-ciorum(a) De Leg. I. 40.(b) Pro Sext. Rose, Am. 67.(c) De Leg. I. 41.