Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
30
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT QUINTUM.30ponte unus assisteret, a tergoque pontem in-terscindi juberet, idcirco minus Coclitemillum rem gessisse tantam, fortitudinis lege,atque imperio, putabimus: nec, si regnanteTarquinio nulla erat Romae scripta lex destupris, idcirco non contra illam legemsempiternam Sex. Tarquinius vim Lucre-tiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enimratio profecta a rerum natura, & ad re-cte faciendum impellens, & a delicto avo-cans, quae non tum denique incipit lexesse, cum scripta est, sed tum, cum ortaest: orta autem simul est cum mente di-vina.IV. Est quidem (a) vera lex, recta ra-tio, naturae congruens, diffusa in omnes,constans, sempiterna: quae vocet ad offi-cium jubendo, vetando a fraude deterreat;quae tamen neque probos frustra jubet, autvetat; nec improbos jubendo, aut vetandomovet. Huic legi nec obrogari fas est,neque derogari ex hac aliquid licet, nequetota abrogari potest. Nec vero aut persenatum, aut per populum solvi hac legepossumus. Neque est quaerendus explana-tor, aut interpres ejus alius. Nec eritalia lex Romae, alia Athenis; alia nunc,alia posthac, sed & omnes gentes, & om-ni tempore una lex, & sempiterna, & im-mor-(a) Frag. lib. III. De Rep.