Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLUPTATUM FUGA. 27bonum esse decernit, non cum ea parte ani-mae, in qua inest ratio, atque consilium,sed cum cupiditate, id est, cum animi le-vissima parte deliberat.V. Quæro enim de te, si est Deus,ut vos etiam putatis, qui potest esse beatus,cum voluptates corpore percipere non po-test? Aut si sine eo genere voluptatis beatusest, cur similem animi usum in sapienteesse nolitis?VI. Lege laudationes, Torquate, noneorum, qui sunt ab Homero laudati, nonCyri, non Agesilai, non Aristidis, nonThemistoclis, non Philippi, non Alexan-dri: lege nostrorum hominum, lege vestraefamiliae: neminem videbis, ita laudatumut artifex callidus comparandarum volupta-tum diceretur. Non elogia monumento-rum id significant, velut hoc monumentumCalatini ad portam, uno ore cui plurimaeconsentiunt gentes, populi primarium fuis-se virum. Idne censuisse de Calatino plu-rimas gentes arbitramur, primarium populifuisse, quod praestantissimus fuisset in con-ficiendis voluptatibus?VII. Ergo in iis adolescentibus bo-nam spem esse dicemus, & magnam in-dolem, quos suis commodis inservituros,& quidquid ipsis expediat, facturos arbi-tramur?