28 CAPUT QUARTUM.tramur? Nonne videmus, quanta pertur-batio rerum omnium consequatur? Quantaconfusio? tollitur beneficium: tollitur gra-tia: quae sunt vincula concordiae. Necenim, si tuam ob causam cuiquam commo-des, beneficium illud habendum est; sedfoeneratio: nec gratia deberi videtur ei,qui suam ob causam commodaverit.VIII. Maximas vero virtutes jacereomnes, necesse est, voluptate dominante;sunt etiam turpitudines plurimae, quae,nisi honestas naturae plurimum valeat, curnon cadant in sapientem, non est faciledefendere. Ac, ne plura complectar (suntenim innumerabilia) bene laudata virtus,voluptatis aditus intercludat, necesse est.Quod jam a me expectare noli: tu te in-trospice in mentem tuam ipse: eamqueomni cogitatione perspectans percontareipse te, perpetuisne malis voluptatibus per-fruens, in ea, quam saepe usurpabas, tran-quillitate degere omnem aetatem sine do-lore, assumpto etiam illo, quod vos qui-dem adjungere soletis, sed fieri non po-test, sine doloris metu: an, cum de omni-bus gentibus optime mererere, cum opemindigentibus, salutemque ferres, vel Her-culis perpeti aerumnas (sic enim majoresnostri labores non fugiendos, tristissimo ta-men verbo aerumnas etiam in Deo nomi-naverunt.) Exigerem ex te, cogeremque
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten