Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

DE RELIGIONEenim Poeta solum suavis, verum etiam cæ-teroquin doctus, sapiensque traditur) quiamulta venirent in mentem acuta, atque sub-tilia, dubitantem, quid eorum esset verissi-mum, desperasse omnem veritatem.VIII. Nec vero (a) Deus ipse, qui in-telligitur a nobis, alio modo intelligi po-test, nisi mens soluta quaedam & libera,segregata ab omni concretione mortali, om-nia sentiens, & movens, ipsaque praeditamotu sempiterno.IX. Ex ipsa (b) hominum solertiaesse aliquam mentem, & eam quidem acrio-rem & divinam, existimare debemus. Un-de enim hanc homo arripuit? Ut ait apudXenophontem Socrates. Quin & humorem,& calorem, qui est fusus in corpore, &terrenam ipsam viscerum soliditatem,animum denique illum spirabilem si quisquaerat, unde habemus; apparet, quod aliuda terra sumpsimus, aliud ab humore, aliudab igne, aliud ab aëre eo, quem spirituducimus. Illud autem, quod vincit haecomnia, rationem dico, & si placet, pluri-bus verbis, mentem, consilium, cogitatic-nem, prudentiam, ubi invenimus? Undefustulimus?X.A 5(a) Tuscul. I. 67.(b) De Nat. Deor. II. 18.