CAPUT PRIMUM.X. Esse (a) praestantem aliquam, aeter-namque naturam, & eam suspiciendam,admirandamque hominum generi, pulchri-tudo mundi, ordoque rerum cœlestium co-git confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est juncta cumcognitione naturae, sic superstitionis stirpesomnes ejiciendae. Instat enim, & urget,&, quo te cunque verteris, persequitur;sive tu vatem, sive tu omen audieris; siveimmolaris, sive avem aspexeris; si Chal-daeum, si haruspicem videris; si fulserit,si tonuerit, si tactum aliquid erit de coelo,si ostenti simile natum, factumve quippiam;quorum necesse est plerumque aliquid eve-niat: ut nunquam liceat quieta mente con-sistere.XI. Deum (b) & venerari, & colere de-bemus. Cultus autem Dei est optimus,idemque castissimus, atque sanctissimus, ple-nissimusque pietatis, ut eum semper pura,integra, incorrupta, & mente, & voce ve-neremur. Non enim Philosophi solum,verum etiam majores nostri superstitionema Religione separaverunt.XII. Sit igitur (c) jam hoc a principiopersuasum civibus, Dominum esse omniumrerum,(a) De Divinat. II. 149.(b) De Nat. Deor. II. 71.(c) De Legibus. II. 15. &c.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten