Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT PRIMUM.alios interire? Quod si mundum efficerepotest concursus atomorum, cur porticum,cur templum, cur domum, cur urbem nonpote? quae sunt minus operosa, & multoquidem faciliora.VI. Firmissimum (a) hoc afferri vide-tur, cur Deum esse credamus, quod nullagens tam fera, nemo omnium tam sit im-manis, cujus mentem non imbuerit Deiopinio. Multi de Deo prava sentiunt:id enim vitioso more effici solet; omnestamen ess: vim, & naturam divinam arbi-trantur. Nec vero id collocutio hominum,aut consensus efficit: non institutis opinioest confirma a non legibus. Omni autemin re consensio omnium gentium, lex na-turae putanda est.VII. Roges (b) me, quid aut quale sitDeus? Authore utar Simonide: de quocum quaesivisset hoc idem Tyrannus Hiero,deliberandi causa sibi unum diem postula-vit. Cum idem ex eo postridie quaereret,biduum petivit. Cum saepius duplicaretnumerum dierum, admiransque Hiero re-quireret, cur ita faceret: Quia, quanto, in-quit, diutius considero, tanto mihi res videturobscurior. Sed Simonidem arbitror, (nonenim(a) Tuscul. I. 30.(b) De Nat. Deor. I. 60-