CAPUT PRIMUM,tare non possumus; tum vicissitudines die-rum, atque noctium, commutationes tem-porum quadripartitas, ad maturitatem frugum,& ad temperationem corporum aptas; eo-rumque omnium moderatorem, & ducemsolem; lunamque accretione, & diminutio-ne luminis, quasi fastorum notantem, &significantem dies; tum in eodem orbe, inXII partes distributo, quinque stellas ferri,eosdem cursus constantissime servantes, dis-paribus inter se motibus; nocturnamquecoeli formam undique sideribus ornatam,tum globum terrae eminentem e mari,fixum in medio mundi universi loco, dua-bus oris distantibus habitabilem & cultum:quarum altera, quam nos incolimus, subaxe posita ad stellas septem, undeHorrifer Aquilonis stridor gelidas moliturnives,altera Australis, ignota nobis, quam vocantGraeci dvτιχθονα: Cæteras partes incultas,quod aut frigore rigeant, aut urantur ca-lore; hic autem, ubi habitamus, non in-termittit suo temporeCœlum nitescere, arbores frondescere,Vites laetificae pampinis pubescere,Rami baccarum ubertate incurvescere,Segetes largiri fruges, florere omniaFontes scatere, herbis prata convestirier:tum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten