Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

DE RELIGIONE.que operibus agri, insulae, litoraque col-lucent, distincta tectis & urbibus. Quae siut animis, sic oculis videre possemus, ne-mo cunctam intuens terram, de divina ra-tione dubitaret. At vero quanta maris estpulchritudo? quae species universi? quae mul-titudo, & varietas insularum? quae amœnita-tes orarum & litorum? quot genera, quam-que disparia partim submersarum, partimfluitantium, & innitantium belluarum,partim ad saxa nativis testis inhærentium?ipsum autem mare sic terram appetens lit-toribus cludit, ut una ex duabus naturisconflata videatur. Exinde mari finitimusaër die & nocte distinguitur: isque tum fu-sus, & extenuatus in sublime fertur: tumautem concretus in nubes cogitur: humo-remque colligens terram auget imbribus:tum effluens huc & illuc, ventos efficit. Idemannuas frigorum, & calorum facit varieta-tes: idemque & volatus alitum sustinet, &sustentat animantes. Restat ultimus, & aDomiciliis nostris altissimus, omnia cingens& coërcens caeli complexus: qui idem æthervocatur, extrema ora & determinatio mundi,in quo cum admirabilitate maxima igneaeformae ordinatos cursus definiunt.IV. Cum (a) videmus speciem pri-mum, candoremque coeli; deinde conver-sionis celeritatem tantam, quantam cogi-tareA 3(a) Tuscul. I. 68. & 69.