Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT PRIMUM.celeritate moveri, vertique videamus, con-stantissime conficientem vicissitudines anni-versarias, cum summa salute, & conserva-tione rerum omnium: dubitamus, quin eanon solum ratione fiant, sed etiam excel-lenti quadam divinaque ratione? Licet enimjam, remota subtilitate disputandi, oculisquodammodo contemplari pulchritudinemrerum earum, quas divina providentia di-cimus constitutas.III. Ac principio terra universa cer-natur, locata in media mundi sede, solida,& globosa, & undique ipsa in sese nutibussuis conglobata, vestita storibus, herbis,arboribus, frugibus: quorum omnium in-credibilis multitudo insatiabili varietate dis-tinguitur, Adde huc fontium gelidas per-ennitates, liquoresque perlucidos amnium,riparum vestitus viridissimos, speluncarumconcavas altitudines, saxorum asperitates,impendentium montium altitudines, immen-sitatesque camporum: adde etiam recondi-tas auri, argentique venas, infinitamquevim marmoris. Quae vero & quam variagenera bestiarum, vel cicurum, vel fera-rum? qui volucrum lapsus atque cantus?qui pecudum pastus? quae vita sylvestrium?quid jam de hominum genere dicam? quiquasi cultores terrae constituti, non patiun-tur eam nec immanitate belluarum effera-ri, nec stirpium asperitate vastari: quorum-que