Druckschrift 
De officiis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ſeruaui fideliter. prouide cuſtodiui. Hunc in tempore famis vendo. ſubuenio eſurientibus. vendo frumentum non alienum/ ſed meuꝫ. non plus qͣꝫ ceteri. immoetiam minori precio. Quid hic fraudis eſt/ cum multipoſſent periclitari/ ſi haberent quod emerent?induſtria crimen vocatur? Hum diligentia reprehenditur? um prouidētia vituperatur? Fortaſſe dicat Ioſeph frumenta in abundantia collegit. in caritate vendidit. Hum carius aliquis emere compellitur:Dum vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emēdi copia. nulli irrogatur iniuria.His igitur quantum cuiuſqꝫ fert ingenium diſputatis/ exurgit alius dicens. Bona quidem agricultura/ que fructus miniſtrat omnibus/ que ſimplici īduſtria accumulat terrarum fecunditatem/ nihil doli/ nihil fraudis interſerens. Deniqꝫ ſi quid vitii fueritplus diſpendi eſt. quia ſi bene aliquis ſeminauerit/melius metit. Si ſincerū tritici granū ſeuerit/ puriorēac ſinceram meſſem colligit. Fecunda terra/ multiplicatum reddet quod acceperit. Fidelis ager/ feneratosſolet reſtituere prouentus. De redditibus igitur vberis glebe debes expectare tui mercedē laboris. De fertilitate pinguis ſoli iuſta ſperare cōpendia. Cur adfraudem cōuertis nature indulgētiā? Cur inuides vſibus hominū publicos partus? Cur populis minuisabundantiam? Cur affectas inopiā? Cur optari facisa pauperibus ſterilitatem? Cum enim non ſentiunt beneficia fecunditatis/ te auctionante precio condētefrumentum: optant potius nihil naſci/ qͣꝫ te de famepublica negociari. Ambis frumentorū indigentiā. alimentorū penuriā. vberis ſoli partus ingemiſcis. flespublicā fertilitatem. Horrea frugū plena deploras.