opificium & adoptio demonſtretur: Et enī ſicuti pater primus eſt ita ipſe primꝰeſt ut imago primi cum in ipſo ſit primus & generatio eſt ex patre & in ipſo creatura omnis creat̉ ac adoptatur: Sed contra hec denuo comenticiis ipſorum fabulis contendere conantur nec ita quidem unum eſſe patrem & filium nec ſimilem ut eccleſia predicat: ſed eſſe ut ipſi uolunt: dicunt enim quando quidemqꝫuult pater hęc uult & filius: & ei nec ſenſibus reſiſtit neqꝫ iudiciis: ſed in omnibꝰcum ipſo fentit quia ſententia rū identitatem & rationem conſentientem copulatam quę patris doctrinę reddit: lccirco ipſe & pater unum ſunt. hęc enī auſi ſuntnon nulli ex ipſis non ſolum dicere uerum etiam ſcribere: Quid autem abſurdiquid ue irrationabilius dici poteſt: Nam ſi propterea unum ſunt pater & filius &hoc modo ſimilis eſt patri filius uide & angelos & alia quę ſupra nos ſunt principatus poteſtates thronos dominationes quęqꝫ apparent ſolem lunam planetas& ipſos ſicut & filius filioſ eſſe & de his quoqꝫ dici ut ſint & ipſi & pater unum &unuſquiſqꝫ patris imago ſit & uerbum Nam quę uult pater: hęc uolunt & ipſi:neqꝫ opinionibus diſſentiunt neqꝫ iudiciis: ſed in omnibus factori ſuo audientesſunt. Neqꝫ enim in gloria ſua. permanſiſſēt niſi quę uult pater: hęc & ipſi uellentpropterea qui non manſit ſed inſoles fuit illud audiuit quomodo exciderit e cęlolucifer qui mane oriebatur: quemō igitur ſi hęc ita ſint ſolus hic filius eſt unigenitus & uerbum & ſapientia: uel quomodo ſi tot ſunt ſimilia patri: ſolus hic imago eſt: Et enim īter homines multi inuenientur patri ſimiles: plurimi quidē martires & ante eos prophetę & apoſtoli & ante hos item patriarchę & multi nuncetiam ſaluatoris mandati cuſtodiunt ut ſint miſericordes ſicuti pater qui in cęlis eſt & illud obſeruent: Eſtote igitur imitatores dei tanꝗͣ filii dilecti & ambular̄in caritate ſicut: & ille chriſti: & tamen ex his nullus eſt nec uerbum ne ſapientianec unigenitus filius nec imago nec eorum aliquis auſus eſt dicere & pater unūſumus uel ego in patre. & pater in me: ſed de omnibus dictum eſt quis ſimilis tibiinter deos domine? uel quis ſimilabitur tibi inter filios dei: de ipſo autem ſolus īmago uera & natura patris eſt. Nam & ſi facti ſumus ad imaginem & imago dei& gloria appellati non tamen nos ipſos ſed hanc uocationis gratiam habemuspropter inſitam nobis imaginem uerāqꝫ dei gloriam quę eſt uerbum dei quod ꝓpter nos poſtea factū eſt caro: Cum igitur ineptus & irrationalis hic eorum ſenſus appareat neceſſe eſt ſimilitudinē & unitatem ad filii referre ſubſtantiam Namniſi ita dicatur nihil ut dictum eſt. differre uidebitur ab his quę facta ſunt. nec patri: ſed decretorum patris ſimilis erit: Et ea differunt a patre quia pater pater eſtdecreta uero doctrina ſunt patris: ſi ergo ſecundum decreta & doctrinam filiusſimilis eſt patris: pater iuxta eos nomine patr̄ eſt filius aut non impermutabilis īmago: qui etiā nec omnino proprietatem ullā uel ſimilitudinem patris habere uidebitur: Quę nam ſimilitudo ipſi ac proprietas qui ſit a patre diuerſus? Nam &paulus qui faluatori ſimilia docebat nō erat ei per ſubſtantia ſimilis: hęc igiturſentientes mentiuntur: filius autem & pater: ita unum ſunt quemadmodum dictum eſt. & ita ē filius ſimilis: & ex ipſe patre: ſicut filium uidere & intelliger̄ licetad patrem: & ſicut ſplendorem uidere licet ad ſolem: Nam quia ſi filius eſt. cumfilius operatur pater operatur & cum filius ad ſanctos uenit pater in filio uenit:ſicut & ipſe promiſſit dicens: Veniemus ego & pater: & manſionem apud eum faciemus: Nam pater in imagine ſpectatur: & in ipſo ſplendore lux eſt: Quapropter ut pauloante diximus: cum pater gratiam prebet & pacem hanc filius prebetſicut pauls per omnem epiſtolam ſignificat ſcribens gratia uobis & paxadeo eſt patre noſtro & domino ieſu chriſto: Vna enim & eadem gratiaeſt a patre in filio ſic una lux ſolis & ipſa ſplendoris efficitur: Sic igitur de
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten