xxxijhuius mundi accepimus. ſed ſpiritum xp̄i, vt ſciamus quedata ſunt nobis. Ergo et ſpiritus dei nouit. et ſpiritus xp̄inouit. quia ſpiritus dei, ſpiritus eſt xp̄i, et illi etiam noue-runt. quibus ea per ſpiritum reuelata ſunt Ergo anima xp̄multomagis hęc nouit. et plene ac ꝑfecte nouit. quę ip̄iusſpiritus plenitudinem accepit. Non em̄ inquit ad menſurādat deus ſpiritum. et vidimus gloriam eius gloriam qua-ſi vnigeniti a patre. plenum gratię et veritatis. Nos etiamquicunqꝫ hoc noſcere meremur. et quantūcunqꝫ noſcere me-remur. de eius plenitudine. non plenitudinem. ſed gratisportionem accepimus. Pater. inquit reuelaui nomen tuumhōībus. quos dediſti michi. Quid eſt reuelatio nomīs. niſiaſpiratio cognitioīs: ergo ip̄e alijs nomen reuelauit. cuiꝰcognitionē nō habuit. abſit. rurſum. Cum autē venerit ſpiritus ille veritatis quem ego mittaꝫ vobis. docebit vos omnem veritatem. Quare priꝰ ip̄e ab illo ſpū veritatis om̄emveritatē nō magiſter didicit. quē ad docendā omnē veritatem diſcipulis miſit. ſed miſit ſpm̄. et ſpm̄ nō amiſit, cuiuschariſmata homībus fidelibus prout voluit diſtribuit. etplenitudinē ip̄e retinuit. Alijs em̄ infudit. ſed eum a ſe noneffudit. Alios replens ſe non euacuans. ſe non minuens ali-os ditans. Ergo quod ſpiritus dei nouit. et anima xp̄i perſpiritum dei nouit. et plene nouit/ quia ſpiritus dei pleni-tudinem habuit. Poſtremo quedam verba b̓eati ambroſijin medium adducitis. et ne aſſertioni veſtre contraire videantur. qualiter intelligenda ſiue determinanda ſint demōſtratis. Dicit enim, animam xp̄i omnia habere per gratiamquę deus habet per naturam. Quibus verbis fere adiun-gendum putatis. ne ſi forte ſine temperamento iſto, omniaprorſus quę deitatis ſunt. eam habere dixerimus, creaturęquę initium habuit/ eternitatem. et quę terminum habuitimmenſitateꝫ. et quę mutabilitati atqꝫ paſſibilitati ſubiace-re potuit incōmutabilitatem et cetera quę ſoli diuinę nat̉ę
Druckschrift
Didascalicon de studio legendi et alia opuscula
Entstehung
Seite
LXXVr
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten