Li. 6.IIIIIMulta huiuſmodi inuenies in ſcripturis. vt illud: Comederunt jacob: et illud: ſub quo curuantur hij qui portant or-bem. Et illud: elegit ſuſpendiū anima mea: et multa alia.Sunt loca quędam in diuina ſcriptura. vbi licet aperta ſitverborum ſignificatio. nullꝰ tamen ſenſus eſſe videtur. velpropter invſitatum modum loquendi: ſiue propter aliquamcircūſtantiam. quę legentis intelligentiam impedit. Vt eſt,verbi gratia, illud quod dicit jſaias: Apprehendent ſeptemmulieres virum vnum in illa die, dicentes. panem noſtrumcomedemus. et veſtimentis noſtris operiemur. tantummo-do inuocetur nomen tuum ſuper nos. aufer opprobrium nōſtrum. plana ſunt et aperta verba. Intelligis ſatis: appręhendent ſeptem mulieres virum vnum:. intelligis. panemnoſtrum comedemus: intelligis veſtimentis noſtris operiemur: intelligis. tantummodo inuocetur nomen tuum ſupernos: intelligis. aufer opprobrium noſtrum. Sed fortaſſe. qͥdhoc totum ſimul ſignificare velit. intelligere non potes.Quid dicere voluerit propheta, bonum promiſerit/ an malum minatus fuerit. ignoras. Vnde euenit vt ſpiritualitertantum intelligendum credas: quod qualiter ad litteramdictum ſit non vides. Dices. igitur, ſeptem mulieres. ſep-tem eſſe dona ſpiritus ſancti; quę vnum virum appręhen-dent. id eſt, chriſtum, in quo omnem plenitudinem gratięplacuit inhabitare: quia ipſe ſolus ſine menfurꝫ ſpiritumſanctum accepit. Qui ſolus earum opprobrium aufert. vtinueniant in quo requieſcant. nullo alio viuente vt ſpiritꝰſancti dona poſcebant. Ecce ſpiritualiter interpretatꝰ eset quid ſit dicere ad litteram non intelligis. Potuit tamēpropheta per hec verba etiam ad littera aliquid ſignificare. Quia em̄ ſupra de intentione populi preuaricatoris lo-cutus fuerat ſubiungit nūc tantam in eodē ppl̓o cladem fu-turā. vtuſqꝫ adeo viroꝝ genꝰ delēdū. vt vix ſeptē ml̓ieresvirum vnum inueniant. cum modo vna vnū habere ſoleat.
Druckschrift
Didascalicon de studio legendi et alia opuscula
Entstehung
Seite
XLVIIr
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten