P. OVIDII NASONIS
368
530 Num potes aut audes cladi componere noslrae,Nympha, tuam? Vidi quoque luoe carentia regua,et lacerum fovi Phlegclhontide Corpus in unda:nec, nisi Apollineae valido medicamine prolis,reddita vita foret. Quam poslquam fortibus berbis535 atque opo Paeonia, Dite indignante, recepi;tum mihi, ne praesens augerem muneris buiusinvidiam, densas obiecit Cyntbia nubes:utque forem tutus, possemque impune videri,addidit aetatem: nec cognoscenda reliquit540 ora mihi: Cretenque diu dubitavit habendamtradorct, anDclon. Delo Cretaque reliotisliicposuit, nomenque simul, quod possit equorumadmonuissc, iubet deponere: Quique fuistiIlippolytus, dixit, nunc idem Virbius esto.
545 Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unusnumine sub dominae lateo, atque accenseor illi.
Non tarnen Egeriae luctus aliena levaredamna valent; montisque iacens radicibus imisliquitur in lacrimas: donec, pietate dolentis550 mota, soror Phoebi gelidum de corpore fontemfecit; et aeternas artus tenuavit in undas.
At Nymphas tetigit nova res: et Amazone natushaud aliter stupuit, quam quum Tyrrbenus aratorfatalem glebam mediis adspexit in arvis555 sponte sua primum, nulloque agitante, moveri:sumero mox hominis, terraeque amittero formam;oraque venluris aperire recentia fatis.
Indigenae dixere Tagen: qui primus Etruscamedocuit gentem Casus aperire futuros.
560 Utque Palatinis haerentem collibus olim
quum subito vidit frondescere Romulus hastam,quae radice nova, non ferro stabat adacto: