V. OVIDII NASONIS
226
vultus: et incoratis brevior mensura capillis:plusque vigoris adest, habuit quam femina: nam,
quae
790 femina nuper eras, puer es. Date munera teniplis:nec timida gaudete fide. Dant munera templis :addunt et litulum: titulus breve carmen babebat:Dona puer solvit, quae femina voverat, Iphis.Postera lux radiis latum patefecerat orbem:
795 quum Venus, et Iuno, soeiosque Hymenaeus ad
ignes
conveuiunt: potiturque sua puer Ipliis Iantbe.
LIBER DECIMUS.
Inde per immensum croceo velatus amictuaera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad orastendit; et Orpbeia nequidquam voce vocatur.Adfuit ille quidein: sed nec sollennia verba,
5 nec laetos vultus, nec felix attulit ornen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumousque fuit, nullosque invenit motibus ignes.Exitus auspicio gravior: nam nupta, per berbasdum nova Nai'adum turba comitala vagatur,
10 occidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rliodopei'us aurasdcflevit vates; ne non tentaret et umbras,ad Styga Taenaria est ausus descendere porta:perque leves populos simulacraque functa sepulcro15 Perseplionen adiit, inamoenaque regna tenentemumbrarum dominum: pulsisque ad carmina nervissic ait: 0 positi sub terra numina mundi,in quem decidimus, quidquid mortale creamur;si licet, et, falsi positis ambagibus oris,