Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
294
Einzelbild herunterladen
 

294

F. OVIDII NASONIS

LIBER TERTIUS DECIMUS.

Consedere duces, et, vulgi stante corona,surgit ad hos clypei dominus septemplicis Aiax.Utque erat impatiens irae, Sigei'a toryolittora respexit, classemque in littore, vultu;

5 intendensque manus, Agimus, pro Iupiter, inquit,ante rates caussam; et mecum confertur Ulixes ?At non Ilectoreis dubitavit cedere flammis,quas ego sustinui; quas hac a classe fugavi.Tutius est igitur, fictis contendere verbis,io quampugnaremanu. Sednecmihi dicere promtum,nec facere est isti: quantumque ego Marte ferociinque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tarnen vobis mea facta, Pelasgi,esse reor; vidistis enim: sua narret Ulixes,

13 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.Praemia magna peti fateor: sed demit honoremaemulus. Aiaci non est lenuisse superbum,sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.

Iste tulit pretium iam nunc certaminis liuius,io quod, quum victus erit, mecum certasse feretur.Ätque ego, si virtus in me dubitabilis esset,nohilitate potens essem, Telamone creatus,moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit:littoraque intravit Pagasaea Colcha carina.

25 Aeacus liuic pater est, qui iura silentibus illicreddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urgct.Aeacon agnoscit summus, prolemque fateturIupiter esse suam. Sic a Iove tertius Aiax.

Nec tarnen liaec series in caussam prosit, Achivi;so si mihi cum magno non est communis Achille.