P. OVIDII NASONIS
m
texit: et optatae non est data copia mortis.Indignatur amans invilum vivere cogi;obstarique animae, misera de sedo volentiexire. Utque uovas humeris assumscrat alas,
790 subvolat: atque iterum corpus super aequora mittit.Pluma levatcasus. FuritAesacos: inqueprofundumpronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit arnor niaciem : longa internodia crurum,longa manet cervix: caput est a corpore longe.
795 Aequor amat: nomenque tenet, quia mergitur illo.
LIBER DUODECIMUS.
Nesoius assumtis Priamus pater Aesacon alisvivere, lugebat; tumulo quoque nomen liabentiinferias dederat cum fratribus Ilector inanes.
Defuit officio Paridis praesentia tristi,
5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellumattulit in patriam: coniurataeque sequunturrnille ratos, gentisque simul commune Pclasgae.Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saeviinvia fecissent venti, Boeotaque tellus10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Iovi quum sacra parassent;ut vetus accensis incanduit ignibus ara,serpere caeruleum Danai videre draconemin platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15 Nidus erat volucrum bis quatuor arbore summa:quas simul, et matremcircum suadamna volantem,corripuit serpens, avidaque recondidit alvo.Obstupuere omnes: at veri providus augurThestorides, Vincemus, ait; gaudete, Pelasgi.
20 Troia cadet; sed erit nostri mora longa laboris.