METAMORPHOSEON LIB. III.
53
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,induitur faciem tauri: mixtusque iuvencis 850
mugit, et in teneris formosus obambulat herbis.Quippe color nivis est, quam nec vestigia duricalcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster.
Colla toris exstant: armis palearia pendent:cornua parva quidem; sed quae contendere posses 855facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,quod tarn formosus, quod proelia nulla minetur.
Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo: 860
mox adit: et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans, et, dum veniat sperata voluptas,oscula dat manibus: vix ah vix caetera differt.
Et nunc alludit, viridique exsultat in herba:nunc latus in fulvis niveum deponit arenis: 865
paulatimque metu demto, modo pectora praebetvirginea palpanda manu; modo cornua sertisimpedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,nescia quem premeret, tergo considere tauri.
Tum deus a terra siccoque a littore sensim 870
falsa pedum primo vestigia ponit in undis.
Inde abit ulterius, mediique per aequora pontifertpraedam. Pavet baec, littusque ablata relictumrespicit; et dextra cornu tenet; altera dorsoimpositaest: tremulae sinuantur flamine vestes. 875
LIBER TERTIUS.
Iamque deus, posita fallacis imagine tauri,se confessus erat, Dictaeaque rura tenebat:quum pater ignarus raplam perquirere Cadmo