Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
249
Einzelbild herunterladen
 

METAMOEPHOSEON LIB. XI. 249

annua plangoris peraget simulamina nostri.

At cruor in florem mutabitur. An tibi quondamfemineos artus in olentes vertere menthas,Persephone, licuit? nobis Cinyreius herosinvidiae mutatus erit? Sic fata, cruoremnectare odorato sparsit: qui tactus ab illointumuit, sicut pluvio perlucida coelosurgere bulla solet. Nec plena longior horafacta mora est, quum flos de sanguine concolor

ortus;

qualem, quae lento celant sub cortice granum,Punica ferre solent. Brevis est tarnen usus in illo :namque male baerentem, et nimia levitate caducumexcutiunt iidem, qui pracstant nomina, venti.

LIBER UNDECIMUS.

Carmine dum tali silvas animosque ferarumThre'fcius yates, et saxa sequentia ducit;ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinispectora velleribus, tumuli de vertice cernuntOrphea percussrs sociantem carmina nervis.

E quibus una, leves iactato crine per auras,

En, ait, en hic est nostri contemtor: ethastamvatis Apollinei vocalia misit in ora:quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit.Alterius telum lapis est: qui missus, in ipsoaere concentu victus vocisque lyraeque est;ac veluti supplex pro tarn furialibus ausisante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescuntbella, modusque abiit, insanaque regnat Erinnys.Cunctaque tela forent cantu mollita: sed ingensclamor, et inflato Berecynthia tibia cornu,