Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

3Ö8

T. OVIDII NASONIS

Nostraquoque ipsorum semper, requiequesineulla,215 Corpora vertuntur: nec quod fuimusve, sumusve,cras crimus. Fuit illa dies, qua, semina tantumspesque hominum primae, materna liabitavimus

alvo.

Artifices Natura manus admovit: et angiCorpora visceribus distentae condita matris220 noluit, eque domo vacuas emisit in auras.

Editus in lucem iacuit sine viribus infans:mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum:paulatimque tremens, et nondum poplite firmoconstitit, adiutis aliquo conamine nervis.

225 Inde valens veloxque fuit: spatiumque iuventaetransit, et, emensis medii quoque temporis annis,labitur occiduae per iter declive senectae.

Subruit liaec aevi demoliturque priorisrobora: fletque Milon senior, quum spectat inanes230 illos, qui fuerant solidorum mole tororumHerculeis similes, fluidos pendere lacertos.

Flet quoque, ut in speculum rugas adspexit anilesTyndaris: et secum, cur sit bis rapta, requirit.Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,

235 omnia destruitis, vitiataque dentibus aevipaulatim lenta consumitis omnia morte.

Haec quoque non perstant, quae nos elcmcnta vo-

camus:

quasque vices peragant, (animos adhibete,) docebo.Quatuor aeternus genitalia Corpora mundus240 continet: ex illis duo sunt onerosa, suoquepondere in inferius, tellus atque unda, ferunlur:et totidem gravitate carent: nulloque prementealtapetunt, aer, atque aere purior ignis.

Quae quamquam spatio distant, tarnen omnia filmt