Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
359
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. XV. 3Ö9

ex ipsis, et in ipsa cadunt: resolutaque tellusin liquidas rarescit aquas: tenuatus in aurasaeraque lmmor abit: demtoquoque pondere,rursusin superos aer tenuissimus emicat ignes.

Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.

Ignis enim densum spissatus in aera transit;liic in aquas: tellus glomerata cogitur unda.

Nec species sua cuique manet: rerumque novatrixex aliis alias reparat Natura figuras.

Nec perit in tanto quidquam, mihi credito, mundo,sed variat, faciemque novat: nascique vocatur,incipere esse aliud, quam quod fuit ante; morique,desinere illud idem. Quum sint huc forsitan illa,haec translata illuc, summa tarnen omnia constant.Nil equidem durare diu sub imagine eademcrediderim. Sic ad ferrum venistis ab auro,saecula; sic toties versa est fortuna locorum.

Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,esse frctum; vidi factas ex aequore terras:et procul a pelago conchae iacuere marinae:et vetus inventa est in montibus ancora summis.Quodque fuit campus, vallem decursus aquarumfecit; et eluvie mons est deductus in aequor:eque paludosa siccis humus aret arenis:quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus hument.Hic fontes Natura novos emisit, at illicclausit; et antiquis tarn multa tremoribus orbisflumina prosiliunl, aut excaecata residunt.

Sic ubi lerreno Lycus est epotus hiatu,exsistit proeul hinc, alioque renascitur ore.

Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus,redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis:et Mysum capitisque sui ripaeque prioris

245

250

255

260

265

270

275